라틴어 문장 검색

ita enim definit, ut perturbatio sit aversa ratione contra naturam animi commotio, vel brevius, ut perturbatio sit adpetitus vehementior, vehementior autem intellegatur is qui procul absit a naturae constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 47:7)
quamquam in eis ipsis videmus saepe constantiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:6)
est igitur aliquid quod perturbata mens melius possit facere quam constans?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 54:15)
dixit enim de adulescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:17)
quid est quod tantam gravitatem constantiamque perturbet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:9)
verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri videmus, cum obicimus maerentibus imbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:2)
constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem illum esse, quem magnanimum et fortem virum dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:3)
ergo ut constantia scientiae, sic perturbatio erroris est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 80:3)
solane beata vita, quaeso, relinquitur extra ostium limenque carceris, cum constantia gravitas fortitudo sapientia reliquaeque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec supplicium nec dolorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 13:3)
haec nunc enucleare non ita necesse est, quamquam non constantissime dici mihi videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 23:1)
quam bene, non quaeritur, constanter quidem certe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:3)
recte id quidem, sed nihil intellego dici potuisse constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:5)
non igitur ex singulis vocibus philosophi spectandi sunt, sed ex perpetuitate atque constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 31:7)
sed tua quoque vide ne desideretur constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 32:2)
verum tamen, quoniam de constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id quaerendum puto, verumne sit, quod Zenoni placuerit quodque eius auditori Aristoni, bonum esse solum, quod honestum esset, sed si ita esset, tum , ut totum hoc beate vivere in una virtute poneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 33:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION