라틴어 문장 검색

verum tamen neque tam acri memoria fere quisquam est, ut, non dispositis notatisque rebus, ordinem verborum omnium aut sententiarum complectatur, neque vero tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercitatione adiuvetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 357:1)
quam facultatem et exercitatio dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verborum conversa et immutata casibus aut traducta ex parte ad genus notatio et unius verbi imagine totius sententiae informatio pictoris cuiusdam summi ratione et modo formarum varietate locos distinguentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 358:5)
Neque tamen erit utendum verbis eis, quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi quando ornandi causa parce, quod ostendam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 39:4)
verum id adfert ratio, docent litterae, confirmat consuetudo et legendi et loquendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 42:5)
Praetereamus igitur praecepta Latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio veterum oratorum et poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 48:1)
Hanc ad consuetudinem exercitationis vos, adulescentes, est cohortatus Antonius atque a minutis angustisque concertationibus ad omnem vim varietatemque vos disserendi traducendos putavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 121:1)
in quo consuetudo etiam bene loquendi valet plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 150:3)
si aut vetustum verbum sit, quod tamen consuetudo ferre possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 170:2)
aut factum vel coniunctione vel novitate, in quo item est auribus consuetudinique parcendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 170:3)
idque princeps Isocrates instituisse fertur, ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem delectationis atque aurium causa, quem ad modum scribit discipulus eius Naucrates, numeris astringeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 173:4)
Consuetudo modo illa sit scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur eorumque verborum iunctio nascatur ab proceris numeris ac liberis, maxime heroo aut paeane priore aut cretico, sed varie distincteque considat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 191:4)
quanto id facilius in oratione, exercitatione et consuetudine adhibita, consequemur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 194:2)
Sed fistulatorem domi relinquetis, sensum huius consuetudinis vobiscum ad forum deferetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 227:6)
qualia sunt ea quae transferuntur aut inmutantur, aut ea quibus tamquam abutimur, aut ea quae obscuramus, quae incredibiliter tollimus, quaeque admirabilius quam sermonis consuetudo patitur ornamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 3:5)
alii autem aut natura corporis aut consuetudine dolendi aut metu supplici ac mortis vim tormentorum pertulerint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION