라틴어 문장 검색

Sit sane tanta quantam tu illam esse vis - etenim sine controversia et magna est et late patet et ad multos pertinet et summo in honore semper fuit et clarissimi cives ei studio etiam hodie praesunt - sed vide, Crasse, ne dum novo et alieno ornatu velis ornare iuris civilis scientiam, suo quoque eam concesso et tradito spolies atque denudes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 235:2)
oratorem negas, nisi illam scientiam adsumpserit, esse posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 236:3)
sed quia saepe utitur orator subsidio iuris in causis, idcirco istam iuris scientiam eloquentiae tamquam ancillulam pedisequamque adiunxisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 236:5)
Quibus quidem in causis omnibus, sicut in ipsa M'. Curi, quae abs te nuper est dicta, et in C. Hostili Mancini controversia atque in eo puero, qui ex altera natus erat uxore, non remisso nuntio superiori, fuit inter peritissimos homines summa de iure dissensio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 238:2)
quaero igitur, quid adiuverit oratorem in his causis iuris scientia, cum hic iuris consultus superior fuerit discessurus, qui esset non suo artificio, sed alieno, hoc est, non iuris scientia, sed eloquentia, sustentatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 238:3)
licet igitur impune oratori omnem hanc partem iuris non controversi ignorare, quae pars sine dubio multo maxima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 241:6)
in eo autem iure, quod ambigitur inter peritissimos, non est difficile oratori eius partis, quamcumque defendet, auctorem aliquem invenire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 242:1)
a quo cum amentatas hastas acceperit, ipse eas oratoris lacertis viribusque torquebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 242:2)
An vero, si de re ipsa, si de finibus, cum in rem praesentem [non] venimus, si de tabulis et perscriptionibus controversia est, contortas res et saepe difficilis necessario perdiscimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:3)
Nihilne igitur prodest oratori iuris civilis scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:5)
sed multa et magna et difficilia sunt ea, quae sunt oratori necessaria, ut eius industriam in plura studia distrahere nolim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:7)
Quis neget opus esse oratori in hoc oratorio motu statuque Rosci gestum et venustatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:1)
Quid est oratori tam necessarium quam vox?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:3)
Quod si in gestu, qui multum oratorem adiuvat, et in voce, quae una maxime eloquentiam vel commendat vel sustinet, elaborare nobis non licet ac tantum in utroque adsequi possumus, quantum in hac acie cotidiani muneris spati nobis datur, quanto minus est ad iuris civilis perdiscendi occupationem descendendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 252:1)
Sed tamen non fugisset hoc Graecos homines, si ita necesse esse arbitrati essent, oratorem ipsum erudire iure civili, non ei pragmaticum adiutorem dare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 253:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION