라틴어 문장 검색

Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis Sidera presserunt falciferique senis . Lux quoque natalis , ne quid nisi triste videres , Turpis et inductis nubibus atra fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:8)
Ignea convexi vis et sine pondere caeli emicuit summaque locum sibi fecit in arce:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 8:4)
Illic et nebulas, illic consistere nubes iussit et humanas motura tonitrua mentes et cum fulminibus facientes fulgura ventos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:3)
contraria tellus nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:10)
Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris et quaecumque fugant inductas flamina nubes emittitque Notum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:1)
Nuntia Iunonis varios induta colores concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:7)
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasus, superantque cacumina nubes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:2)
At pater omnipotens, superos testatus et ipsum, qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura gravi, summam petit arduus arcem, unde solet nubes latis inducere terris, unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:1)
Sed neque quas posset terris inducere nubes tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:2)
volat illud et incandescit eundo et quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:7)
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit, successurumque Minervae indoluit, baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit, adflatuque suo populos urbesque domosque polluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:1)
Qui color infectis adversi solis ab ictu nubibus esse solet aut purpureae aurorae, is fuit in vultu visae sine veste Dianae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:5)
Surgit ab his solio fulvaque recondita nube limen adit Semeles.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 30:1)
Nec nubes ante removit, quam simulavit anum posuitque ad tempora canos sulcavitque cutem rugis et curva trementi membra tulit passu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 30:2)
Inde per inmensum ventis discordibus actus nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae fertur et ex alto seductas aethere longe despectat terras totumque supervolat orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION