라틴어 문장 검색

Comperit deinde Iuliam uxorem ob libidines atque adulteria damnatam repudiumque ei suo nomine ex auctoritate Augusti remissum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 4:1)
et quondam senatu cognitionem de eius modi criminibus ac reis flagitante:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 28장 1:2)
Pisonem legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreto ostentant < . . . . . . > quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 3:2)
quondam uero inter cenam porrecta a se poma gustare non ausam etiam uocare desiit, simulans ueneni se crimine accersi;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 1:4)
damnato reo paulatim genus calumniae eo processit, ut haec quoque capitalia essent:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 58장 1:4)
accusati damnatique multi cum liberis atque etiam a liberis suis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 2:5)
interdictum ne capite damnatos propinqui lugerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 2:6)
omne crimen pro capitali receptum, etiam paucorum simpliciumque uerborum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 3:1)
carnificinae eius ostenditur locus Capreis, unde damnatos post longa et exquisita tormenta praecipitari coram se in mare iubebat, excipiente classiariorum manu et contis atque remis elidente cadauera, ne cui residui spiritus quicquam inesset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 2:1)
Vrebant insuper anxiam mentem uaria undique conuicia, nullo non damnatorum omne probri genus coram uel per libellos in orchestra positos ingerente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 66장 1:1)
nam cum senatus consulto cautum esset, ut poena damnatorum in decimum semper diem differretur, forte accidit ut quorundam supplicii dies is esset, quo nuntiatum de Tiberio erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 75장 2:1)
propter quae, ut Romam rediit, paene discerptus a populo, a senatu capitis damnatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 2장 1:3)
Pari popularitate damnatos relegatosque restituit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 4:1)
criminum, si quae residua ex priore tempore manebant, omnium gratiam fecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 4:2)
ac ne paululum quidem morae patiens super quadraginta reos quondam ex diuersis criminibus una sententia condemnauit gloriatusque est expergefacta e somno Caesonia quantum egisset, dum ea meridiaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION