라틴어 문장 검색

Namque alia belli facinora praeda magis quam detrimento fore, incendium vero crudele, inmoderatum ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cotidiano et cultu corporis erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장2)
Nostra memoria victor Sulla cum Damasippum et alios eius modi, qui malo rei publicae creverant, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장57)
Ita illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi trahebantur neque prius finis iugulandi fuit, quam Sulla omnis suos divitiis explevit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장61)
Cum nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxuma pericula venerit iique indicio T. Volturci et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse, de confessis, sicuti de manufestis rerum capitalium, more maiorum supplicium sumundum."
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장67)
At C. Memmius, cuius de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장5)
De Pompei capite pupillus et spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et insolens Parthus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:1)
Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 3:2)
"interim iugulentur homines, ne nihil agatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 5:11)
Agite dis inmortalibus gratias, quod eum docetis esse crudelem, qui non potest discere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 5:13)
Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem, sed tamquam iumentis abutimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 5:3)
Nolo in ingentem me locum inmittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 11:1)
quanto deinde crudelius iudicas aliquid ex vita perdidisse quam ius finiendae ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 34:5)
haec crudelem fecit, cum capita principum civitatis cenanti referrentur, cum inter apparatissimas epulas luxusque regales ora ac manus proscriptorum recognosceret, cum vino gravis sitiret tamen sanguinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 25:3)
Numquid aliquem tam stulte cupidum esse vitae putas, ut iugulari in spoliario quam in harena malit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 12:2)
Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION