라틴어 문장 검색

Nec tempore eodem tristibus aut extis fibrae adparere minaces aut puteis manare cruor cessavit et altae per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:8)
hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus victima, saepe tuo perfusi flumine sacro, Romanos ad templa deum duxere triumphos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:6)
gaudent perfusi sanguine fratrum, exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:17)
Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri perfundunt, udisque aries in gurgite villis mersatur missusque secundo defluit amni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:3)
Ecce autem duro fumans sub vomere taurus concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem extremosque ciet gemitus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:14)
Sed siquem proles subito defecerit omnis, nec genus unde novae stirpis revocetur habebit, tempus et Arcadii memoranda inventa magistri pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis insincerus apes tulerit cruor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:1)
Ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam, ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:16)
Quattuor his aras alta ad delubra dearum constitue et sacrum iugulis demitte cruorem, corporaque ipsa boum frondoso desere luco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 20:11)
Quis multa gracilis te puer in rosa perfusus liquidis urget odoribus grato, Pyrrha, sub antro?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 51)
Motum ex Metello consule civicum bellique causas et vitia et modos ludumque Fortunae gravisque principum amicitias et arma nondum expiatis uncta cruoribus, periculosae plenum opus aleae, tractas et incedis per ignis suppositos cineri doloso.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 11)
quae caret ora cruore nostro?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 110)
illum et parentis crediderim sui fregisse cervicem et penetralia sparsisse nocturno cruore hospitis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 132)
quem vero arripuit, tenet occiditque legendo, non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.'
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:11)
num viperinus his cruor incoctus herbis me fefellit?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 34)
acerba fata Romanos agunt scelusque fraternae necis, ut inmerentis fluxit in terram Remi sacer nepotibus cruor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 79)

SEARCH

MENU NAVIGATION