라틴어 문장 검색

Suspicione si quis errabit sua Et rapiet ad se quod erit commune omnium, Stulte nudabit animi conscientiam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.17)
Tum sibi timentes, qui ferae pepercerant, Damnum haud recusant, tantum pro vita rogant.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.10)
Eunuchus litigabat cum quodam improbo, Qui super obscena dicta et petulans iurgium Damnum insectatus est amissi corporis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Eunuchus ad improbum.1)
Nunc ergo conscientia exterritus apprehendit Caecilium Celerem, mox Fabium Iustum;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 8:1)
Praeterea meminimus quanto maiore animo honestatis fructus in conscientia quam in fama reponatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 14:1)
Corellium quidem summa ratio, quae sapientibus pro necessitate est, ad hoc consilium compulit, quamquam plurimas vivendi causas habentem, optimam conscientiam optimam famam, maximam auctoritatem, praeterea filiam uxorem nepotem sorores, interque tot pignora veros amicos.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 3:1)
Ornat haec magnitudo animi, quae nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam refert recteque facti non ex populi sermone mercedem, sed ex facto petit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 5:1)
tunc enim, casu an conscientia, afuerat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 24:2)
Multi famam, conscientiam pauci verentur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 9:1)
' Tuli fructum non conscientiae modo verum etiam famae.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 10:3)
Non feret magnum et liberum ingenium cum contumelia damnum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 8:4)
Verum, ut ferat ille, ego meum damnum meam contumeliam iudicabo, sed non tamquam pro mea - hoc est, gravius - irascar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 9:1)
Nam et me magis iuverant, et maius ipsi fecerant damnum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 3:3)
Nec ignoro alios eius modi casus nihil amplius vocare quam damnum, eoque sibi magnos homines et sapientes videri.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 3:3)
Multi eius modi casibus debilitati obruti obtriti, et aucta luctibus damna.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION