라틴어 문장 검색

hae particulae prout sunt graves, acres, lentae, celeres, remissae, exultantes, proinde id, quod ex illis conficitur, aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 326:1)
est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel ex iambo et cretico, stabilis clausulis et severus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 354:1)
Cornelius autem Severus, etiam si sit versificator quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 90:1)
multa, si cum iudicio legatur, dabit imitatione digna Cassius Severus, qui si ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 117:2)
quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 126:2)
verum sic quoque iam robustis et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo quod exercere potest utrinque iudicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 132:1)
est autem, quod omnes et semper et ubique deceat, facere ac dicere honeste, contraque neminem unquam ullo in loco turpiter.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 15:3)
ideoque mihi illud Cassii Severi non mediocriter displicet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:3)
esse et in verbis quod deceat aut turpe sit, nemini dubium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 61:1)
avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiamsi non possumus non conviciari, nolle videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 66:1)
et ut semel plura complectar, nunquam decebit sic adversus tales agere personas, quomodo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:5)
aliquando etiam inferioribus praecipueque adolescentulis parcere aut videri decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:1)
si asperum dicas nimium severum, iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem esse propositi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 91:2)
namque hoc modo non vox tantum confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommodatus orationi motus componitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 176:3)
nos etiam cantandi severiorem paulo modum excessimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 205:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION