라틴어 문장 검색

patris et inmemor inter frementes Hippolyte tubas strictam securim languida poneret et seminudo pectore cingulum forti negatum solveret Herculi, bellumque solus conficeret decor.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:14)
quodsi ardua Tiphyn navis ob innocuae meritum sic gloria vexit, quae tibi pro tanti pulso discrimine regni sufficient laudes, Stilicho?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:3)
plura licet summae dederit Trinacria laudi, noverit hoc maius se genuisse nihil;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam22)
nihil ultra laudibus addi iudiciove potest.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae53)
Quodsi nobilitas cunctis exordia pandit laudibus atque omnes redeunt in semina causae, quis venerabilior sanguis, quae maior origo quam regalis erit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae15)
nec laude virorum censeri contenta fuit, nisi matribus aeque vinceret et gemino certatim splendida sexu Flaccillam Mariamque daret pulchramque Serenam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae36)
laudem prudentia belli feminea pro parte subit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae110)
sic quippe laborat maternis studiis nec dedignatur equestres moliri phaleras genero latura decorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato4)
veteris quis facta Probini nesciat aut nimias laudes ignoret Olybri?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:14)
nil opis externae cupiens, nil indiga laudis, divitiis animosa suis inmotaque cunctis casibus ex alta mortalia despicit arce.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:2)
nulla potest laus esse tibi, quae crimina purget.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:112)
Sed laudes genitor longe transgressus avitas subdidit Oceanum sceptris et margine caeli clausit opes, quantum distant a Tigride Gades, inter se Tanais quantum Nilusque relinquunt:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:19)
quis decor, incedis quotiens clipeatus et auro squameus et rutilus cristis et casside maior!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:322)
hos tibi virtutum stimulos, haec semina laudum, haec exempla dabat.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:16)
manet ille decor, manet ille genarum fulgor?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:290)

SEARCH

MENU NAVIGATION