라틴어 문장 검색

sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, laeta non luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia non tumida.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 246:1)
sudorem, puluerem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis iucundiora sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장77)
Fac itaque tibi iucundam vitam omnem pro illa sollicitudinem deponendo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 6:1)
Nullius boni sine socio iucunda possessio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 4:5)
Quod in se iucundissimum omnis voluptas habet, in finem sui differt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 5:1)
Iucundissima est aetas devexa iam, non tamen praeceps.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 5:2)
nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 9:11)
Non enim iucunda res est aqua et polenta aut frustum hordeacei panis, sed summa voluptas est posse capere etiam ex his voluptatem et ad id se deduxisse, quod eripere nulla fortunae iniquitas possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 10:4)
cum vero multo ante meditatus accesseris, iucunda quoque;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 12:3)
inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, securitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 12:4)
Qui mori didicit, servire dedidicit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:3)
At cum istud exemeris malum, omnis mutatio loci iucunda fiet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 4:1)
tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te instruxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 9:3)
Dic, quid natura necessarium fecerit, quid supervacuum, quam faciles leges posuerit, quam iucunda sit vita, quam expedita illas sequentibus, quam acerba et inplicita eorum, qui opinioni plus quam naturae crediderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 9:1)
Virtutes discere vitia dediscere est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION