라틴어 문장 검색

Itemque Caesar dum exercitum intra munitiones suas reducere coepisset, subito universus equitatus ulterior Numidarum Gaetulorumque sine frenis ad dextram partem se movere propiusque Caesaris castra quae erant in colle se conferre coepit, frenatus autem Labieni eques in loco permanere legionesque distinere:
(카이사르, 아프리카 전기 61:2)
Caesar interim cotidie legiones in campum deducere atque opus facere vallumque et fossam per medium campum ducere adversariorumque excursionibus [iter] officere non intermittit.
(카이사르, 아프리카 전기 61:7)
Interim Varus classem quam antea Uticae hiemis gratia subduxerat, cognito legionis + VII et VIIII + ex Sicilia adventu celeriter deducit ibique Gaetulis remigibus epibatisque complet insidiandique gratia ab Utica progressus Hadrumetum cum lv navibus pervenit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:1)
Reliquae naves hostium promunturium superarunt atque Hadrumetum in cothonem se universae contulerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 63:5)
Ligarius Afranianus quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium contulerat, inde ex proelio effugerat in Africamque ad Varum venerat;
(카이사르, 아프리카 전기 64:3)
Quod postquam Caesar ex perfuga cognovit, castris ex campo in collem ac tutiora loca collatis atque ibi praesidio relicto ipse quarta vigilia egressus praeter hostium castra proficiscitur cum copiis et oppidum potitur.
(카이사르, 아프리카 전기 68:3)
Quod postquam Caesari nuntiatum est, milite ab opere deducto, castris praesidio Asprenate pro consule cum legionibus duabus relicto ipse cum expedita copia in eum locum citatim contendit, classisque parte ad Thapsum relicta reliquas naves iubet post hostium tergum quam maxime ad litus adpelli signumque suum observare, quo signo dato subito clamore facto ex improviso hostibus aversis incuterent terrorem, ut perturbati ac perterriti respicere post terga cogerentur.
(카이사르, 아프리카 전기 80:6)
Quos omnes Cato convocatos una cum CCC, qui pecuniam Scipioni ad bellum faciendum contulerant, hortatus ut servitia manu mitterent oppidumque defenderent.
(카이사르, 아프리카 전기 88:2)
Postero die mane in oppidum introit contioneque advocata Uticenses incolas cohortatus gratias pro eorum erga se studio agit, cives autem Romanos negotiatores et eos qui inter CCC, pecunias contulerant Varo et Scipioni multis verbis accusat et de eorum sceleribus longiore habita oratione ad extremum ut sine metu prodirent edicit:
(카이사르, 아프리카 전기 90:1)
Petreio paucisque equitibus confert se.
(카이사르, 아프리카 전기 91:5)
Quem Gaetuli sui comites in itinere praedae cupidi concidunt seque in quascumque potuere partes conferunt. C.
(카이사르, 아프리카 전기 93:2)
Ita diebus compluribus [consumptis] cupiebat Caesar, si qua condicione posset, adversarios in aequum locum deducere et primo quoque tempore de bello decernere.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:12)
Id cum animadverteret adversarios minime velle, quos +quoniam a avia+ retraxerat, ut in aequum deduceret, copiis flumine traductis noctu iubet ignis fieri magnos:
(카이사르, 히스파니아 전기 6:1)
Hi cum eruptionem facere coepissent, tamen virtute militum nostrorum qui etsi inferiore loco premebantur, tamen repulsi adversarii bene multis vulneribus adfecti in oppidum se contulerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:8)
quoniam oppido subsidio non posset venire, noctu ex adversariorum conspectu se deducerent ad mare versum;
(카이사르, 히스파니아 전기 18:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION