라틴어 문장 검색

ideoque, cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est, si habet probabile aliquid, quod sequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 157:2)
ille, ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 186:3)
quare mihi compositione velut amentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiae videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 266:1)
nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et in dulgent ingeniorum suorum voluptati, intendunt animum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 25:2)
sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut oratores fiant, , persequar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 46:4)
hos nominavimus, quia Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:1)
illuc intendenda , quantum fuerit illis viris decoris in rebus atque personis, quod consilium, quae dispositio, quam omnia, etiam quae delectationi videantur data, ad victoriam spectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 160:2)
neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest, et quocunque respexit, desinit intueri quod propositum erat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 185:3)
quare silvarum amoenitas et praeterlabentia flumina et inspirantes ramis arborum aurae volucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 186:1)
tum intendendus animus, non in aliquam rem unam, sed in plures simul continuas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 249:1)
si qua tamen fortuna tam subitam fecerit agendi necessitatem, mobiliore quodam opus erit ingenio, et vis omnis intendenda rebus, et in praesentia remittendum aliquid ex cura verborum, si consequi utrumque non dabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 255:1)
mala vel imbecilla et inhibet multa, ut insurgere et exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas faces ac latus fatigatum deformi cantico reficere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 160:3)
at in certamine erecta totis viribus et velut omnibus nervis intenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 210:2)
ergo ut ad se referre, cum de se ipso loquatur, et in eum quem demonstret intendere et aliqua his similia permiseritu, ita non effingere status quosdam et quidquid dicet ostendere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 236:3)
quam differentiam subiicere sibi quisque, qui animum intenderit, potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 297:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION