라틴어 문장 검색

Praeceperat enim Theodoro abeunti domnus apostolicus, ut in diocesi sua prouideret, et daret ei locum, in quo cum suis apte degere potuisset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 3:10)
Haec et alia quamplura, quae ad caritatem pertinebant, unitatemque ecclesiae conseruandam, prosccutus sum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:13)
Quae mihi cuncta sic esse facta reuerentissimus meus conpresbyter Aedgils referebat, qui tunc in illo monasterio degebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:10)
Cum ergo uenerabilis Domini famulus multos in Mailronensi monasterio degens annos magnis uirtutum signis effulgeret, transtulit eum reuerentissimus abbas ipsius Eata ad insulam Lindisfarnensium, ut ibi quoque fratribus custodiam disciplinae regularis et auctoritate propositi intimaret et propria actione praemonstraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:11)
Nam cum primaeuo adulescentiae tempore in clero illius degerem, legendi quidem canendique studiis traditus, sed non adhuc animum perfecte a iuuenilibus cohibens inlecebris, contigit die quadam nos iter agentes cum illo deuenisse in uiam planam et amplam, aptamque cursui equorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.6)
UERUM ea, quae temporum distinctione latius digesta sunt, ob memoriam conseruandam breuiter recapitulari placuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV.3)
tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut qui nihil ante ratus esset minus regium quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret religionibusque etiam populum impleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 330:1)
inde M. Geganius Macerinus et C. Iulius consules facti contentiones tribunorum adversus nobilium iuventutem ortas sine insectatione potestatis eius conservata maiestate patrum sedavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 723:1)
quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope vidua et puellis in orbitate degentibus esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 337:1)
et ne tum quidem, ubi quonam modo has reliquias duorum exercituum patriae conservare possim cogitandum est, avertere animum ab assiduo maerore licet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 554:1)
interim ad Ptolomaeum Aegypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero, M. Aemilius Lepidus, P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent victum Hannibalem Poenosque et gratias agerent regi, quod in rebus dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset, et peterent ut, si coacti iniuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum conservaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 15:1)
rem publicam non extra noxam modo sed etiam extra famam noxae conservandam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 687:1)
imperium maiestatemque populi Romani gens Aetolorum conservato sine dolo malo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 121:2)
quem priusquam complecteretur, caput centurionis ante pedes eius abiecit, mirantique cuiusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam mulieris esset, et iniuriam corporis et ultionem violatae per vim pudicitiae confessa viro est aliaque, ut traditur, sanctitate et gravitate vitae huius matronalis facinoris decus ad ultimum conservavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 303:2)
postremo, cum iam plus in mora periculi quam in ordinibus conservandis praesidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 318:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION