라틴어 문장 검색

Ut maris Aegaei medias si celsus in undas Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes Emineant;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:22)
Multi, inopes teli, iaculum letale revulsum Visceribus traxere suis, et vulnera laeva Oppressere manu, validos dum praebeat ictus Sanguis et hostilem cum torserit exeat hastam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:29)
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno, Lege tribunicia solio depellere avorum Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno, Dum regnum te, Roma, facit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:69)
Talia iactantes, discussa nocte serenus Oppressit cum sole dies, fessumque tumentes Composuit pelagus, ventis patientibus, undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:74)
Libycae sic bellua terrae,] Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis Omne repercussum squalenti missile tergo Frangit, et haerentes mota cute discutit hastas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:58)
Solum te Consul depulsis prime tyrannis Brute pias inter gaudentem vidimus umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:32)
His igitur depulsa locis, effectaque classis Syrtibus, haud ultra Garamantidas attigit undas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:24)
depulso sceptra parenti Reddiderat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:54)
Si qua est, o maxime Caesar, Nobilitas, Pharii proles clarissima Lagi, Exsul in aeternum, sceptris depulsa paternis, Si tua restituat veteri me dextera fato, Complector regina pedes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:41)
Oppressae nimium vicina est fascia plumae?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLIX Tomentum Leuconicum1)
Hymenaeus autem ut alii dicunt deus est nuptiarum, ut alii, quidam iuvenis fuit, qui die nuptiarum oppressus ruina est, unde expiationis causa nominatur in nuptiis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6516)
venturaque desuper urbi hoc est oppressura civitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 473)
hunc, si quid pueris nobis me et fratre fuisset, hoc est, si mors vel me vel fratrem oppressisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 774)
alibi 'premit' interficit, vel opprimit, ut armigerumque Remi premit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5302)
primo autem apud Athenienses statutum est ab Herculis filiis, quos insequebantur hi, qui erant a patre oppressi, sicut docet in duodecimo Statius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 76111)

SEARCH

MENU NAVIGATION