라틴어 문장 검색

Non defuit patrocinio suo Iulia his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:4)
Accipite inter gravissimas personas non defuisse luxuriam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 10:1)
Nec desunt apud eundem orationes misericordiam commoventes.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 10:1)
Ad criminandos igitur mores defuit Homero quod Virgilius adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 19:3)
unius enim verbi non reperiens similem dignitatem, conpensavit quod deerat copiae varietate descriptionis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 25:3)
Sed in hoc versu videtur mihi deesse aliquid:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:2)
Si enim nihil deesse concedimus, restat ut fit lituo et trabea succinctus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 1:4)
nec deerant apud Alcinoum saltatores viri, et apud Didonem Bitias sic hauriens merum ut se totum superflua eius effusione prolueret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 14:2)
Tunc enim videntur consequi fructum laboris, cum adipiscuntur occasionem publicandi quae didicerant sine ostentationis nota, qua caret qui non ingerit sed invitatur ut proferat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:2)
Nec tertium defuisset exemplum, ita esse vitandam ciborum varietatem ut varia solent vina vitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 7:1)
Nec tamen huic totiens defaecato retrimenta sua desunt, quae, cum membra omnia in sua sunt sanitate, per occultos evanescunt meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 23:2)
Calor est enim qui pilos creat, unde et eunuchis desunt, quorum naturam nullus negaverit frigidiorem viris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:4)
Sexta de cerebro means stomachum petit, cui maxime sensus esse est necessarius, ut quae desunt adpetat, superflua respuat, et in homine sobrio se ipse moderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 22:1)
deest quod evaporatio solum in aqua salubre consumpsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 26:4)
Adeo autem aquae densitas non nocet abluendis, ut saepe qui aliquas species purgatas volunt, ne sola aqua vel dulci tardius hoc efficiant, admisceant illi cinerem vel, si defuerit, terrenum pulverem, ut crassior facta celerius possit abluere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION