라틴어 문장 검색

hoc quoque proelio ad duodecim milia hominum dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 539:1)
plus octo milia hominum caesa, et haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 543:1)
qui Carthaginiensibus legionibus coniunctus magno proelio Syphacem devicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 626:1)
triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 626:2)
Magna ibi vis hominum, sed inconditae turbae agrestium servorumque, caesa aut capta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 5:1)
deducti in comitium virgisque adprobante populo caesi de saxo deiciuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 105:3)
cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumventa acies eo usque est caesa ut ex duodeviginti milibus hominum duo milia haud amplius evaserint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 321:1)
ceterum ut ad erumpendum inter Numidas leviumque armorum alia auxilia haud difficilis erat, ita effugere tantum equitum aequantiumque equos velocitate peditum vix poterant, caesique prope plures in fuga quam in pugna sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 501:2)
Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium caesum tradunt, alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 526:2)
inprovisa res pavorem incutit Poenis, mirabundique unde tot hostes subito exorti prope deleto exercitu forent, unde tanta audacia, tanta fiducia sui victis ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibus caesis exstitisset, quis castris praeesset, quis signum dedisset pugnae - ad haec tot tam necopinata primo omnium incerti stupentesque referunt pedem, dein valida inpressione pulsi terga vertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 542:1)
et, ut quisque evaserat, protinus ad castra altera fugiunt, ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumventi caesique ad unum omnes sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 580:1)
ad triginta septem milia hostium caesa auctor est Claudius, qui annales Acilianos ex Graeco in Latinum sermonem vertit, captos ad mille octingentos triginta, praedam ingentem partam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 586:1)
Valerius Antias una castra Magonis capta tradit, septem milia caesa hostium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 588:1)
Piso quinque milia hominum, cum Mago cedentis nostros effuse sequeretur, caesa ex insidiis scribit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 589:1)
multa milia hominum caesa, capta . . . et octo elephanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 614:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION