라틴어 문장 검색

an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est, tanto dissimilem et tanto certare minorem?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:20)
nam cetera turba, nos, inquam, cenamus avis, conchylia, piscis, longe dissimilem noto celantia sucum, ut vel continuo patuit, cum passeris atque ingustata mihi porrexerit ilia rhombi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.16)
nam verborum proprietas ac differentia omnibus, qui sermonem curae habent, debet esse communis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 17:4)
illa quoque servata est a multis differentia, ut ad, cum esset praepositio, d litteram, cum autem , t acciperet, itemque cum, si tempus , per qu, si comitem, per c ac duas sequentes scriberetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 271:1)
tertium huic non dissimile, cum quis dixisset aliquid, vel fecisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 328:4)
atque claros nomine sapientiae viros, nemo dubitaverit, studiosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus opinionem vulgaverint, mundum ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam vocant ἁρμονίαν, sonum quoque iis motibus dederint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 343:1)
quarundam vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 385:3)
appareat alioqui non tam insertum quam adplicitum, vel quod dissimilis est ceteris vel quod plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia desideratur sed quia paratus est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 74:2)
prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii malos quoque viros posse oratores dici putant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:3)
quibus sunt non dissimiles, qui ab aliis traduntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 231:2)
quanquam is, quod his dissimile non est, composuisse orationem, quae est habita contra Socraten, dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 272:2)
his ego comparandos existimo, qui in declamationibus, quas esse veritati dissimillimas volunt, aetatem multo studio ac labore consumunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 326:1)
nam est, ut dixi, multa in nominibus differentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 130:5)
quotiens autem aliud alii petitori opponitur, dissimiles esse status necesse est, ut in illa controversia:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 178:2)
eadem in singulis differentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 213:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION