라틴어 문장 검색

164. Inde a medio saeculo praeterito, multis difficultatibus victis, orbis ut patria et humanum genus ut populus, communem domum incolens, haberi paulatim coepta sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:1)
At idem ingenium, ad praestantem technologicum progressum obtinendum usurpatum, efficaces rationes operandi reperire non valet inter Nationes, ut graves difficultates ambitus societatisque amoveantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 215:4)
Effectus multum temporis sibi vindicant et repentinos sumptus requirunt et consecutiones tempore cuiusdam regiminis exhiberi non possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:2)
Quod argentariae quacumque ratione servantur, quodque pretium populis est solvendum, absque firma deliberatione recognoscendi atque totum propositum reformandi, absolutus rei nummariae dominatus confimatur, quae nihil in posterum consequetur quaeque, post diuturnam, sumptuosam vanamque curationem, novas tantum difficultates afferre potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:3)
rota lurida solis haeret, et excidium sentit iam iamque futurum, seque die medio velandum 1 tegmine glauco, splendoremque poli periturum nocte diurna orbe repentinis caput obnubente tenebris.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3207)
an cum vulturibus volitans ignota per auras umbra repentinam traxit de nube figuram?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2136)
namque repentinus laudis calor ad nova fervens proelia nec telis meminit nec tegmine cingi, pectore sed fidens valido membrisque refectis provocat insani frangenda pericula belli, ecce lacessentem conlatis viribus audet prima ferire Fidem veterum Cultura Deorum, illa hostile caput phalerataque tempora vittis altior insurgens labefactat, et ora cruore de pecudum satiata solo adplicat et pede calcat elisos in morte oculos, animamque malignam fracta intercepti commercia gutturis artant, difficilemque obitum suspiria longa fatigant.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 14)
Vix sum apud me, ita animus commotus est metu, Spe, gaudio, mirando hoc tanto tam repentino bono.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 4122)
Neutra in re vobis difficultas a me erit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 472)
non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaedam versusque adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coëuntibus inter se syllabis catenatos et velut confragosos quam citatissime volvant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 66:1)
difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 417:1)
qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 33:1)
si quis tamen, ut parum rectum, improbet opus, nonne ab intellectu artis abfuerit, in qua vel praecipue laudabilis est ipsa illa novitas ac difficultas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 195:4)
equidem illos, qui contra disputaverunt, non tam id sensisse quod dicerent, quam exercere ingenia materiae difficultate credo voluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemnestram;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 272:1)
ideoque longe mihi difficillimae videntur prosopopoeiae, in quibus ad reliquum suasoriae laborem accedit etiam personae difficultas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 266:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION