라틴어 문장 검색

ita praecisa spe senatum adeundi deprecandique dilectus in iis duodecim coloniis, per- longam vacationem numero iuniorum aucto, haud difficulter est perfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 215:1)
quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 36:1)
neque enim aeque difficulter Aetoli praetorem alium ac Macedones regem in meum locum substituant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 419:2)
et ceteras quidem, aut quia locis planis positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuventuti fidebant, haud difficulter videbat iugum accepturas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 469:1)
multitudo Macedonum ad subeundum in vicem proelium haud difficulter suppetebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 581:2)
accessisse etiam novam tempestatem regno tumultus Gallici, cui vix consensu et concordia regum resisti queat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 211:2)
neque eum quisquam colligare quivit incunabulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 185)
abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit, cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi, quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 431)
Non queo durare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2100)
Noenum mecastor quid ego ero dicam meo malae rei evenisse quamve insaniam, queo comminisci;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 125)
neque iam quo pacto celem erilis filiae probrum, propinqua partitudo cui appetit, queo comminisci;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 129)
virginem habeo grandem, dote cassam atque inlocabilem, neque eam queo locare cuiquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 226)
haec est parva, capere non quit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 818)
improbis cum improbus sit, harpaget furibus, furetur quod queat, vorsipellem frugi convenit esse hominem, pectus quoi sapit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 410)
Non me arbitratur militem, sed mulierem, qui me meosque non queam defendere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 88)

SEARCH

MENU NAVIGATION