라틴어 문장 검색

Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas seposuisse graves vacuumque agitasse remissos cum Iunone iocos et "maior vestra profecto est, quam quae contingit maribus" dixisse "voluptas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 35:1)
Aliqua et mihi gratia ponto est, si tamen in medio quondam concreta profundo spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 49:7)
Postquam epulis functi generosi munere Bacchi diffudere animos, cultusque genusque locorum quaerit Lyncides moresque animumque virorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 75:1)
Interea pavidae nequiquam filia matri omnibus est terris, omni quaesita profundo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 43:1)
Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:42)
Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum propulit e scopulo periturae corpora natae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:11)
Cuius ut in trunco fecit manus impia vulnus, haud aliter fluxit discusso cortice sanguis, quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus concidit, abrupta cruor e cervice profundi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 78:3)
Credit amans, venerisque novae perterrita fama indulsit primo lacrimis flendoque dolorem diffudit miseranda suum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:3)
Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat securosque artus contemptoremque petebat flamma suum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 19:1)
causa viae est coniunx, in quam calcata venenum vipera diffudit crescentesque abstulit annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:5)
Dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 26:2)
Inde novae primum moliri moenia Troiae Laomedonta videt susceptaque magna labore crescere difficili nec opes exposcere parvas cumque tridentigero tumidi genitore profundi mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno aedificat muros, pactus pro moenibus aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 26:3)
furit Aesacos inque profundum pronus abit letique viam sine fine retemptat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 83:6)
Aeolon ille refert Tusco regnare profundo, Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 31:1)
Haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute, diffudit vultus et reddidit omina voce.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION