라틴어 문장 검색

uti ante certam diem Caesar exercitum dimittat;
(카이사르, 내란기, 1권 2:12)
Caesarem quoque pro sua dignitate debere et studium et iracundiam suam rei publicae dimittere neque adeo graviter irasci inimicis, ut, cum illis nocere se speret, rei publicae noceat.
(카이사르, 내란기, 1권 8:7)
Doluisse se, quod populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur, ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis comitiis populus iussisset.
(카이사르, 내란기, 1권 9:3)
Proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.
(카이사르, 내란기, 1권 9:9)
Caesar in Galliam reverteretur, Arimino excederet, exercitus dimitteret;
(카이사르, 내란기, 1권 10:6)
exercitum Caesaris velle dimitti, delectus habere;
(카이사르, 내란기, 1권 11:2)
At Caesar milites Attianos collaudat, Pupium dimittit, Auximatibus agit gratias seque eorum facti memorem fore pollicetur.
(카이사르, 내란기, 1권 13:13)
A quo factus Vibullius certior, quae res in Piceno gererentur, milites ab eo accipit, ipsum dimittit.
(카이사르, 내란기, 1권 15:11)
Caesar eas cohortes cum exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem dimisit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:9)
Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere, ne qua aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis, quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent, tamen veritus, ne militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur, eos, qui venerant, collaudat atque in oppidum dimittit, portas murosque adservari iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 21:1)
dimittit omnes incolumes.
(카이사르, 내란기, 1권 23:12)
neque certum inveniri poterat, obtinendine Brundisii causa ibi remansisset, quo facilius omne Hadriaticum mare ex ultimis Italiae partibus regionibusque Graeciae in potestate haberet atque ex utraque parte bellum administrare posset, an inopia navium ibi restitisset, veritusque ne ille Italiam dimittendam non existimaret, exitus administrationesque Brundisini portus impedire instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 25:4)
Atque haec Caesar ita administrabat, ut condiciones pacis dimittendas non existimaret;
(카이사르, 내란기, 1권 26:4)
Ita saepius rem frustra temptatam Caesar aliquando dimittendam sibi iudicat et de bello agendum.
(카이사르, 내란기, 1권 26:13)
Per quos re cognita Caesar scalas parari militesque armari iubet, ne quam rei gerendae facultatem dimittat.
(카이사르, 내란기, 1권 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION