라틴어 문장 검색

nec talia passus Ulixes, oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:11)
Contra iussa monent Heleni Scyllam atque Charybdin inter, utramque viam leti discrimine parvo, ni teneant cursus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:5)
Post hos aequo discrimine Pristis Centaurusque locum tendunt superare priorem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:3)
Quidve petunt animae, vel quo discrimine ripas hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:11)
Nec non Threcius longa cum veste sacerdos obloquitur numeris septem discrimina vocum, iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:5)
Quibus haec medii fiducia valli fossarumque morae, leti discrimina parva, dant animos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:14)
Sed siquis, quae multa vides discrimine tali, siquis in adversum rapiat casusve deusve, te superesse velim;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:23)
quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem, Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 4:6)
Hunc, magno vellit dum pondere saxum, intorto figit telo, discrimina costis per medium qua spina dabat, hastamque receptat ossibus haerentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:2)
at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:7)
Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor advolat Aeneae, tenui discrimine leti esse suos, versis tempus succurrere Teucris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:1)
Non hic victoria Teucrum vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:9)
insidiisque subactus, diversos ubi sensit equos currumque referri, multa Iovem et laesi testatus foederis aras iam tandem invadit medios et Marte secundo terribilis saevam nullo discrimine caedem suscitat irarumque omnis effundit habenas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:13)
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim venerabile lignum, servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes, sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:1)
iam te sequetur (currit enim ferox aetas et illi quos tibi dempserit adponet annos), iam proterva fronte petet Lalage maritum dilecta, quantum non Pholoe fugax, non Chloris albo sic umero nitens ut pura nocturno renidet luna mari, Cnidiusve Gyges, quem si puellarum insereres choro, mire sagacis falleret hospites discrimen obscurum solutis crinibus ambiguoque voltu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 55)

SEARCH

MENU NAVIGATION