라틴어 문장 검색

Sit satis e membris tenuem rescindere vestem, Sit satis ornatus dissoluisse comae, Sit lacrimas movisse satis:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1033)
vi compressa Vestalis, cum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 49:1)
harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus - senserat enim adventum - ne obvius fieret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 620:1)
Numitoris filia a Marte compressa nati Romulus et Remus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha3)
Claudius, ad comprimendam seditionem intervenissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 249:2)
Claudius victam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inventum sit suis ipsam viribus dissolvi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 481:2)
inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium gratia concitata quam quod in spem ventum erat discordia intestina dissolvi rem Romanam posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 486:1)
omnes vastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos, temptationemque fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum comprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 405:1)
Appi violentiam aptiorem rati ad comprimendos urbanos motus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 446:4)
dissolvi licentia militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 734:1)
tum Quinctius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de provocatione ad dissolvendum imperium latis, nequaquam tantum virium in magistratu ad eam rem pro atrocitate vindicandam quantum animi haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 150:1)
Claudium ostendisse patribus viam unam dissolvendae tribuniciae potestatis per collegarum intercessionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 521:2)
tum silentio facto ii qui praeparati erant gratia principum, quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat dissolvendae rei publicae esse, ei se intercessuros ostendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 530:2)
quid illos aliud aut tum timuisse creditis aut hodie turbare velle nisi concordiam ordinum, quam dissolvendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 27:1)
adeo quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendae patriae dissolvendaeque rei publicae est, adsuestis aequi audire et dulcedine potestatis eius capti quaelibet sub ea scelera latere sinitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 73:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION