라틴어 문장 검색

iam tamen et validi gressus mensuraque maior cultibus et visae puero decrescere vestes, cum tibi quas vestes, quae non gestamina mitis festinabat erus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus55)
et eum mirabilis intra stet mensura pedem, tamen exclamare libebit, si visus per membra feres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis13)
"terrigenae comites illos, gens Martia, cingunt, quis aevi mensura dies."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권239)
Nobilis professio sapientia est: quae distributa suscipit incrementum, avarum dedignata possessorem.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N19)
Quamobrem si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas constitit, vacat ex hac parte causa adlegendae humanitatis in divinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio quam et fuissent etiamsi deos istos non creassetis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 8:3)
Itaque Castori et Polluci deputatur haec species, quibus equos a Mercurio distributos Stesichorus docet.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:4)
quarum prior, quae ad austrum est, et situ amplior, et frugum prouentu atque ubertate felicior, nongentarum LX familiarum mensuram iuxta aestimationem Anglorum, secunda trecentarum et ultra spatium tenet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:4)
Qui uidelicet mos adeo increbruit, ut paulatim ablata exinde terra fossam ad mensuram staturae uirilis altam reddiderit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.10)
Addidit autem uotis, quae diximus, ut semper in XLma non plus quam semel in die reficeret, non aliud quam panem ac lac tenuissimum, et hoc cum mensura gustaret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 2:3)
sed cum huic corpus inponere coepissent, inuenerunt hoc mensura palmi longius esse sarcofago.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:15)
Dolantes ergo lapidem in quantum ualebant, addiderunt longitudini sarcofagi quasi duorum mensuram digitorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:16)
Nam subito adstante episcopo, et filio regis eiusdem ac monachi Sighardo, qui post illum cum fratre Suefredo regnauit, et turba hominum non modica, inuentum est sarcofagum illud congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam ceruical posset interponi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 2:2)
a parte uero pedum mensura IIII digitorum in sarcofago corpus excederet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 2:3)
Est autem mensura eiusdem insulae, iuxta aestimationem Anglorum, mille ducentarum familiarum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].4)
et locus quoque capitis seorsum fabrefactus ad mensuram capitis illius aptissime figuratus apparuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION