라틴어 문장 검색

qui hac opinione non modo verbis, sed etiam opera levandi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 92:3)
ego autem non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:3)
CVM e Cilicia decedens Rhodum venissem et eo mihi de Q. Hortensi morte esset adlatum, opinione omnium maiorem animo cepi dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 1:1)
Quamquam opinio est et eum, qui multis annis ante hos fuerit, Pisistra- tum et paulo seniorem etiam Solonem posteaque Clisthenem multum ut temporibus illis valuisse dicendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 2:2)
et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incor- ruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis inesset, non fucatus nitor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 2:3)
nam varia opinio pueris nobis erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 2:6)
Itaque illa, quae propria est huius disciplinae, philosophorum de se ipsorum opinio firma in hoc viro ec stabilis inventa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 1:5)
Sed ego quae de me populi sit opinio nescio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 1:6)
de reliquis hoc adfirmo, qui vulgi opinione disertissimi habiti sint, eosdem intellegentium quoque iudicio fuisse probatissimos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 1:7)
quam captiosum esse populo, quod scriptum esset neglegi et opinione quaeri voluntates et interpretatione disertorum scripta simplicium hominum pervertere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장 3:1)
autem Lentulus multo maiorem opinionem dicendi actione faciebat quam quanta in eo facultas erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장2)
Nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 11:7)
Latius opinione disseminatum est hoc malum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 6:7)
nisi forte volumus Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiationes nec veras nec falsas esse dicunt aut, cum id pudet, illud tamen dicunt, quod est inpudentius, veras esse ex contrariis diiunctiones, sed, quae in his enuntiata essent, eorum neutrum esse verum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 54:5)
nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et comparandae voluptatis - quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea - . nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 55:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION