라틴어 문장 검색

Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant, vel cum Turnus:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 10:3)
Te dulcis coniunx, te solo in litore secum, Te veniente die, te decedente canebat, et illud:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 23:6)
Dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 12:4)
Intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, Nympharum domus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:7)
Qualis apes aestate nova per florea rura Exercet sub sole labor, cum gentis adultos Educunt fetos, aut cum liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas, Aut onera accipiunt venientum aut agmine facto Ignavum, fucos, pecus a praesepibus arcent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 2:1)
Adeo autem Virgilio Homeri dulcis imitatio est, ut et in versibus vitia quae a nonnullis inperite reprehenduntur imitatus sit, eos dico quos Graeci vocant ἀκεφάλους λαγαροὺς ὑπερκαταληκτικούς, quos hic quoque Homericum stilum adprobans non refugit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 1:1)
— Milesia vellera nymphae Carpebant hyali saturo fucata colore, Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 17:1)
Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura Sponte tulere sua, carpit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 65:1)
Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis Raptat amor:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 2:2)
— Gaudent perfusi sanguine fratrum, Exilioque domos et dulcia limina mutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 15:2)
Nec tamen semper ad amaritudinem pergit, sed nonnumquam his in quos iacitur et dulce est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 3:1)
Testatur unum varietas pratorum quae depascuntur, quibus herbae sunt amarae pariter et dulces, aliae sucum calidum aliae frigidum nutrientes, ut nulla culina possit tam diversa condire quam in herbis natura variavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 7:2)
Omne quod dulce est cito satiat, nec diuturnam desiderii sui fidem tenet, sed in locum satietatis succedit horror.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:2)
Vocavit enim mel dulce et vinum suave.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:3)
Mustum igitur cum necdum suave est, sed tantummodo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION