라틴어 문장 검색

His et eiusmodi exhortationibus, tacitis scilicet, nam verbis locus non erat, adloqui me non desii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 6:1)
Aut fer sententiam aut, quod facilius in eiusmodi rebus est, nega tibi liquere et nos reverti iube.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 15:1)
Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 16:1)
Alii studium illam virtutis esse dixerunt, alii studium corrigendae mentis, a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 5:6)
Haec ergo atque eiusmodi solacia admoveo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est, ut in melius excitaretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 13:1)
alia eiusmodi, quae non minus quam medicamenta proficiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 20:5)
Ingenii vis praeceptis alitur et crescit novasque persuasiones adicit innatis et depravata corrigit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 30:3)
Si eiusmodi sententiae familiariter in animum receptae formant eum, cur non haec pars philosophiae, quae talibus sententiis constat, idem possit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 47:1)
at praecepta et alia eiusmodi profanis quoque nota sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 64:8)
rectus atque integer corrigit prava fortunae et dura atque aspera ferendi scientia mollit, idemque et secunda grate excipit modesteque et adversa constanter ac fortiter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 3:2)
esse aliquam cognatam tristitiae voluptatem, hanc esse captandam in eiusmodi tempore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 25:2)
Itaque et hoc ex illa serie rerum cohaerentium excerpam et, si qua erunt eiusmodi, non quaerenti tibi ultro mittam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 3:1)
per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 2:11)
magis tamen feriuntur animi, cum carmina eiusmodi dicta sunt:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 10:2)
Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem veritatis adducimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION