라틴어 문장 검색

si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia reprehendendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 209:1)
nam mihi aliam videtur habere naturam sermo vulgaris, viri eloquentis oratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 209:2)
ideoque in omnibus gentibus alius alio facundior habetur et eloquendo dulcis magis (quod si non eveniret, omnes pares essent);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 210:2)
dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장6)
At enim quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장46)
sic utrosque reprehendas, et eos qui semper inquieti sunt, et eos qui semper quiescunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 4:6)
Seneca Lucilio suo salutem An merito reprehendat in quadam epistula Epicurus eos, qui dicunt sapientem se ipso esse contentum et propter hoc amico non indigere, desideras scire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 91)
Volo tibi hoc loco referre dictum Maecenatis vera in ipso culmine elocuti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 9:1)
Multa enim inobservatus ille cursus feret, quae reprehendere velis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:3)
Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 7:1)
Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:3)
Non quaerit aeger medicum eloquentem, sed, si ita conpetit, ut idem ille, qui sanare potest, compte de iis, quae facienda sunt, disserat, boni consulet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 6:1)
alius erit adfabilior, alius expeditior, alius promptior in eloquendo, alius facundior;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 9:4)
An tu existimas reprendendum, qui supervacua usibus conparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas eum, qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 36:3)
Numerare tantum Octavio fuit turpe, non illi, qui emerat, ut Tiberio mitteret, quamquam illum quoque reprenderim;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 42:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION