라틴어 문장 검색

nam, ut vere loquamur, superstitio, fusa per gentis, oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 220:2)
emerseram commodum ex Antiati in Appiam ad Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit Roma veniens Curio meus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 12 5:1)
me et incommoda valetudo, e qua iam emerseram utpote cum sine febri laborassem, et Pomptini exspectatio de quo adhuc ne rumor quidem venerat, tenebat duodecimum iam diem Brundisi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 8 2:1)
reliqua sunt eius modi ut meum consilium saepe reprehendam quod non aliqua ratione ex hoc negotio emerserim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 10 6:1)
hac autem re incredibile est quantum civitates emerserint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 10:1)
deinde emergit rursum dolor et αἰσχροῦ φαντασία. quam ob rem obsecro te, mi Tite, eripe mihi hunc dolorem aut minue saltem aut consolatione aut consilio aut quacumque re potes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 6 10:5)
nunc emergit amor, nunc desiderium ferre non possum, nunc mihi nihil libri, nihil litterae, nihil doctrina prodest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 4:10)
at mihi dignissimum rebus is de quibus loquitur sonum fundere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 100:2)
cum enim tuus iste Stoicus sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet flumen orationis aureum fundens Aristoteles qui ilium desipere dicat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 160:2)
Ieiunas igitur huius multiplicis et aequabiliter in omnia genera fusae orationis auris civitatis accepimus, easque nos primi, quicumque eramus et quantulumcumque dicebamus, ad huius generis dicendi audiendi incredibilia studia convertimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 2:4)
cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et ratio temporis postulabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 2:1)
quae etsi aequabiliter toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 3:1)
quod si et angusta quaedam atque concisa et alia est dilatata et fusa oratio, necesse est id non litterarum accidere natura, sed intervallorum longorum et brevium varietate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 1:1)
Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 2:2)
- nisi intervallo dixisset ipsi prodeant, sensisset profecto se fudisse senarium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION