라틴어 문장 검색

id inceptum conatu quam effectu gravius fuit, quia nulla ab exteriore parte vis admota est, seu metu deterrito praetore Aetolorum, seu quia potius visum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa vi oppugnabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 60:1)
Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium suspicionibus in Macedoniam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 271:1)
ubi quod petebat satis sensit effectum, auxiliorum praefectis imperat ut contracto certamine, tamquam multitudine superarentur, repente tergis datis ad castra effuse fugerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 572:1)
Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 480:2)
responsum sine effectu tulerunt, voluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 227:2)
ii nuntiant maiore periculo quam emolumento exercitum per invios saltus in Macedoniam inductum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 237:2)
non sermonibus tantum his cum quanto adsensu audissent verba consulis ostenderunt, sed rerum praesens effectus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 426:1)
nam sicut pleraque nova commenta mortalium in verbis vim habent, experiendo, cum agi non quem ad modum agatur edisseri oportet, sine ullo effectu evanescunt, ita tum elephantomachae nomen tantum sine usu fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 521:1)
ego hoc effectum lepide tibi tradam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 112)
Effectum hoc hodie reddam utrumque ad vesperum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5194)
tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 283)
ibique captivorum simulacra barbarico vestis ornatu, superbia meritis contumeliis punita, sustinentia tectum conlocaverunt, uti et hostes horrescerent timore eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum virtutis aspicientes gloria erecti ad defendendam libertatem essent parati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장30)
Nec tamen non tantum architecti non possunt in omnibus rebus habere summum effectum, sed etiam ipsi, qui privatim proprietates tenent artium, non efficiunt, ut habeant omnes summum laudis principatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장64)
Igitur in hac re Pytheos errasse videtur, quod non animadvertit ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione, ex his autem unum proprium esse eorum, qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune cum omnibus doctis, id est rationem, uti medicis et musicis et de venarum rythmo et pedum [motus];
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장66)
quantitas autem est modulorum ex ipsius operis e singulisque membrorum partibus sumptio universi operis conveniens effectui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION