라틴어 문장 검색

scimus enim quod Sole indicante Mars cum Venere deprehensus est et per artem Vulcani est religatus catenis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3452)
quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:5)
quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:7)
facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:7)
indicant cum oratiunculae tum historia quaedam Graeca scripta dulcissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 4:4)
Fuit autem constans civis et fortis et in primis Graccho molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:6)
Ego vero, inquit ille, ut me tibi indicem, in eis etiam causis, in quibus omnis res nobis cum iudicibus est, non cum populo, tamen si a corona relictus sim, non queam dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 3:2)
Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:3)
Dicendi autem genus quod fuerit in utroque, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 2:6)
hortatus sum ut ea quae sciret sine timore indicaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 8:5)
atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium, cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P. Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L. Sulla deduxit, in Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 14:6)
Magnum enim est in bonis praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas, quae me semper tacita defendet, magna vis conscientiae, quam qui neglegunt, cum me violare volent, se ipsi indicabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 27:4)
Sed quoniam rhetorica mihi vestra sunt nota teque in iis et audivimus saepe et audiemus atque hanc Academicorum contra propositum disputandi consuetudinem indicant te suscepisse Tusculanae disputationes, ponere aliquid, ad quod audiam, si tibi non est molestum, volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 7:1)
Multa genera sunt enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 25:8)
Licet enim Epicuro concedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse non vereri, ne omnia fato fieri sit necesse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION