라틴어 문장 검색

Eo tempore maxima inter Northanhymbros discordia diabolico instinctu orta fuerat, sicut semper populo, qui odium incurrerit Dei, evenire solet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:1)
Quod etiam vivente praedicto fratre suo, si dignaretur accipere, facillime cum consensu omnium potuerat invenire, nempe quia et sapientia et cunctis moribus bonis cunctos fratres suos praecellebat, et insuper eo quod nimium bellicosus et victor prope in omnibus bellis erat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:2)
cui ille exercitus electos obsides, quantos solus nominavit, sine ulla controversia dedit, necnon et sacramentum in omnibus reliquiis, quibus ille rex maxime post Deum confidebat, iuravit, (in quibus nec alicui genti prius iurare voluit) citissime de regno suo se exiturum esse.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:4)
Sed cum pagani arcem imparatam atque omnino immunitam, nisi quod moenia nostro more erecta solummodo haberet, cernerent, -- non enim effringere moliebantur, quia et ille locus situ terrarum tutissimus est ab omni parte, nisi ab orientali, sicut nos ipsi vidimus, -- obsidere eam coeperunt, putantes homines illos manum cito daturos fame et siti et obsessione coactos, quia nulla aqua illi arci contigua est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:3)
Quibus acceptis, pagani insuper iuraverunt se citissime de suo regno exituros, necnon et Godrum, rex eorum, Christianitatem subire et baptismum sub manu Aelfredi regis accipere promisit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:4)
pessimum est, tantam diuturnitatem a vigesimo aetatis suae anno usque quadragesimum, et eo amplius, annum per tanta annorum curricula incessanter protelasse -- unde talis dolor oriebatur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:3)
Timebat enim lepram aut caccitatem, vel aliquem talem dolorem, qui homines tam cito et inutiles et despectos suo adventu efficiunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:9)
Sed quasi nullam in his omnibus consolationem haberet, et nullam aliam intrinsecus et extrinsecus perturbationem pateretur, ita tamen cotidiana et nocturna anxius tristitia ad Dominum et ad omnes, qui sibi familiari dilectione adsciti forent, querelaretur et assiduo gemebat suspirio, eo quod Deus Omnipotens eum expertem divinae sapientiae et liberalium artium fecisset:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:9)
Cumque ab eo frequenter licentiam revertendi quaererem et nullo modo impetrare possem, tandem cum et licentiam omnino exposcere statuissem, diluculo vigiliae Natalis Domini advocatus ad eum, tradidit mihi duas epistolas, in quibus erat multiplex supputatio omnium rerum, quae erant in duobus monasteriis, quae Saxonice cognominantur Cungresbyri et Banuwille, et mihi eodem die tradidit illa duo monasteria cum omnibus, quae in eis erant, et sericum pallium valde pretiosum et onus viri fortis de incenso, adiciens his verbis 'non ideo dedisse parva illa, quod sequenti tempore nollet dare maiora'.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:9)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo nono, supra memoratus paganorum exercitus Parisiam civitatem derelinquens incolumem, eo quod aliter proficere sibimet non poterat, classem suam sub illo ponte sursum contra Signe longe remigando, tam diu direxit, donec ad ostium fluminis, quod Materne nominatur, pervenisset;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 84 87:1)
Cui, cum me, ut quanto citius illud scriberem, urgeret, inquam:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:5)
Sed cum aliquando per diem integrum et noctem ad eandem illam horam, qua anteriori vespera accensae fuerant, candelae ardendo lucescere non poterant, nimirum ventorum violentia inflante, quae aliquando per ecclesiarum ostia et fenestrarum, maceriarum quoque atque tabularum, vel frequentes parietum rimulas, nec non et tentoriorum tenuitates, die noctuque sine intermissione flabat, exardescere citius plus debito ante eandem horam finiendo cursum suum cogebantur, excogitavit, unde talem ventorum sufflationem prohibere potuisset, consilioque artificiose atque sapienter invento, laternam ex lignis et bovinis cornibus pulcherrime construere imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:4)
Denique si illi iudices profiterentur propterea se talia ita iudicasse, eo quod nihil rectius de his rebus scire poterant, tunc ille, discrete et moderanter illorum imperitiam et insipientiam redarguens, aiebat, ita inquiens:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:7)
'Nimium admiror vestram hanc insolentiam, eo quod, Dei dono et meo, sapientium ministerium et gradus usurpastis, sapientiae autem studium et operam neglexistis.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:8)
Et suspirantes nimium intima mente dolebant, eo quod in iuventute sua talibus studiis non studuerant, felices arbitrantes huius temporis iuvenes, qui liberalibus artibus feliciter erudiri poterant, se vero infelices existimantes, qui nec hoc in iuventute didicerant, nec etiam in senectute, quamvis inhianter desiderarent, poterant discere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION