라틴어 문장 검색

Rogauit ergo episcopum abbatissa, ut intrare ad eam, ac benedicere illam dignaretur, quia crederet eam ad benedictionem uel tactum illius mox melius habituram.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.6)
Quod ut factum est, surrexit statim mulier sana, et non solum se infirmitate longa carere, sed et perditas dudum uires recepisse sentiens, obtulit poculum episcopo ac nobis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV. 1:2)
Rennuit episcopus dicens se ad monasterium, quod proxime erat, debere reuerti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.7)
Miserat autem episcopus mulieri, quae infirma iacebat, de aqua benedicta, quam in dedicationem ecclesiae consecrauerat, per unum de his, qui mecum uenerant, fratribus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.11)
Intrauit ergo illo episcopus, et uidit eum mestis omnibus iam morti proximum, positumque loculum iuxta eum, in quo sepeliendus poni deberet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.6)
Gauisus ille multum, quia bibere posset, misit ei calicem uini benedictum ab episcopo;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.10)
et egressus inde intrauit, ac salutauit episcopum et conuiuas, dicens, quia ipse quoque delectaretur manducare et bibere cum eis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. V.12)
At episcopus grauissime de casu et interitu meo dolebat, eo quod me speciali diligeret affectu;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:6)
Uitam, inquit, illius, quantum hominibus aestimare fas est, quod praesens optime cognoui, per omnia episcopo dignam esse conperi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.3)
coeperuntque iuuenes, qui cum ipso erant, maxime laici, postulare episcopum, ut cursu maiore equos suos inuicem probare liceret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.7)
At cum saepius huc atque illuc, spectante me et episcopo, concitatis in cursum equis reuerterentur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.12)
ordinatus autem anno sequente tertio die Kalendarum Iuliarum dominica a Goduine metropolitano episcopo Galliarum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII. 1:12)
Mansit autem in episcopatu annis XXII, sepultusque est in ecclesia sancti Petri, in qua omnium episcoporum Doruuernensium sunt corpora deposita;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII.5)
Ut uiri uenerabiles Suidberct in Britaniis, Uilbrord Romae sint in Fresiam ordinati episcopi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI.1)
Quo tempore fratres, qui erant in Fresia uerbi ministerio mancipati, elegerunt ex suo numero uirum modestum moribus, et mansuetum corde, Suidberctum, qui eis ordinaretur antistes, quem Brittaniam destinatum ad petitionem eorum ordinauit reuerentissimus Uilfrid episcopus, qui tum forte patria pulsus in Merciorum regionibus exulabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION