라틴어 문장 검색

Video istic mensas et aestimatum lignum senatorio censu, eo pretiosius, quo illud in plures nodos arboris infelicitas torsit.
(세네카, 행복론, Liber VII 49:3)
Omnia ista, quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides, aurum, argentum et magni levatique mensarum orbes terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, levis ipse, expeditus et, quandoque emissus fuerit, ad summa emicaturus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 80:1)
Si in convivio regis recumbere infra mensam vescique cum servis ignominiosa officia sortitis iubebitur ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 77:4)
alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra distendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:6)
Quid opus est mensam evertere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 118:1)
Parum agilis est puer aut tepidior aqua poturo aut turbatus torus aut mensa neglegentius posita - ad ista concitari insania est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 132:2)
Necessaria ista est doloris refrenatio, utique hoc sortitis vitae genus et ad regiam adhibitis mensam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 97:1)
Hi nempe oculi, qui non ferunt nisi varium ac recenti cura nitens marmor, qui mensam nisi crebris distinctam venis, qui nolunt domi nisi auro pretiosiora calcari, aequissimo animo foris et scabras lutosasque semitas spectant et maiorem partem occurrentium squalidam, parietes insularum exesos, rimosos, inaequales.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 205:1)
placet minister incultus et rudis vernula, argentum grave rustici patris sine ullo nomine artificis, et mensa non varietate macu- larum conspicua nec per multas dominorum elegantium successiones civitati nota, sed in usum posita, quae nullius convivae oculos nec voluptate moretur nec accendat invidia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 8:1)
Puto intellegis multo minus ad eos iturum, qui eum amicorum officiis paria mensa faciunt, qui fericula pro congiaris numerant, quasi in alienum honorem intemperantes sint.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 66:2)
Aspice Nomentanum et Apicium, terrarum ac maris, ut isti vocant, bona concoquentis et super mensam recognoscentis omnium gentium animalia ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 56:1)
Contactam sanguiue humano mensam, strictas in triclinio secures:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.11)
Virgae promuntur et ante mensam deosque crudelitatis uictima trucidatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.13)
errant furentes impiae Cadmeides terretque mensas avida Phineas avis.
(세네카, Hercules Furens 11:24)
tuamque ad istas solvimus mensas famem:
(세네카, Thyestes 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION