라틴어 문장 검색

Si tamen veritas est veritas amoris, si est veritas quae personali cum Altero et ceteris occursui patet, tunc a singulorum clausura erepta permanet et boni communis partem habere potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:4)
Plurima sunt sed pauca loquar, ne dira relatu dogmata catholicam maculent male prodita linguam, ille Patrem pellens solio detrudit in artum corporis humani gestamen, nec pavet ipsum obiectare neci duroque adfigere ligno.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 31)
"Filius est hominis, pestem qui pellere carnis et scelerum nexus laxare ac solvere possit:"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3316)
, crux pellit omne crimen, fugiunt crucem tenebrae:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum30)
intactus exim tertiae noctis vice monstri vomentis pellitur singultibus;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium31)
pulsa pestis lubricorum milleformis daemonum corripit gregis suilli sordida spurcamina, seque nigris mergit undis et pecus lymphaticum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae30)
omnis aegritudo cedit, languor omnis pellitur, lingua fatur, quam veterna vinxerant silentia, gestat et suum per urbem laetus aeger lectulum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae36)
"successor instat, pellimur:"
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae27)
Credebam vitiis aegram gentilibus urbem iam satis antiqui pepulisse pericula morbi nec quidquam restare mali, postquam medicina principis inmodicos sedarat in arce dolores, sed quoniam renovata lues turbare salutem temptat Romulidum, patris inploranda medella est, ne sinat antiquo Romam squalere veterno neve togas procerum fumoque et sanguine tingui.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권22)
multos Catilinas ille domo pepulit, non saeva incendia tectis aut sicas patribus, sed Tartara nigra animabus internoque hominum statui tormenta parantes.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권163)
"sed despexit humum seque inclinavit ad orbis divitias pepulitque meum de pectore numen, restituendus erat mihimet;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 291)
an voluit servare suos luctataque multum religio infestas temptavit pellere turmas Romanis obnixa globis, sed fortior illam virtus luctifico camporum in pulvere fregit?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2180)
omnibus portis sacer immolatus sanguis exclusit genus invidorum daemonum et nigras pepulit tenebras urbe piata.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.15)
"clamant fatentes denique pulsi ex latebris viscerum 2 virtute Christi et nomine, divique et idem daemones."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.31)
"ecquis virorum strenue cumbam peritus pellere remo, rudente et carbaso, secare qui pontum queas, rapias palustri e caespite corpus, quod intactum iacet, levique vectum lembulo amplum per aequor auferas?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.133)

SEARCH

MENU NAVIGATION