라틴어 문장 검색

non enim est inhumana virtus neque immunis neque superba, quae etiam populos universos tueri eisque optime consulere soleat, quod non faceret profecto, si a caritate volgi abhorreret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 64:6)
haec enim est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 67:4)
alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter aequaliterque respondeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 72:4)
virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 78:4)
ut in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventi, retinent tamen caritatem in pastores, quos patres multos annos esse duxerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 89:3)
ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per se quisque sibi carus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 101:2)
vicissim autem senes in adulescentium caritate acquiescimus, ut in vestra, ut in Q. Tuberonis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 128:5)
caritate enim benevolentiaque sublata omnis est e vita sublata iucunditas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 129:2)
Quali enim te erga ilium perspicio, tali ilium in te voluntate iudicioque cognovi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:4)
Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissimi imperii, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 1:1)
Est mihi iucunda in malis et grata in dolore vestra erga me voluntas, sed eam, per deos inmortales, deponite atque obliti salutis meae de vobis ac de vestris liberis cogitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 1:2)
quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad respondendum reddidisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 44:1)
- Laudem et caritatem, quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 45:8)
Invitat igitur vera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem, neque homini infanti aut inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes vel fortunae vel ingenii liberalitati magis conveniunt, qua qui utuntur, benivolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad quiete vivendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa peccandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 68:1)
quocirca eodem modo sapiens erit affectus erga amicum, quo in se ipsum, quosque labores propter suam voluptatem susciperet, eosdem suscipiet propter amici voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 88:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION