라틴어 문장 검색

his in errorem inductis statuas aeneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 3:4)
sed uno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis nominatis desperans tam praecipitis consilii euentum intercepisse ueneno indicem creditur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 5:2)
acciderat autem, ut is legem de iure magistratuum ferens eo capite, quo petitione honorum absentis submouebat, ne Caesarem quidem exciperet per obliuionem, ac mox lege iam in aes incisa et in aerarium condita corrigeret errorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 28장 3:1)
plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassi[i] cum facibus tetendit atque aegre repulsa obuium sibi Heluium Cinnam per errorem nominis, quasi Cornelius is esset, quem grauiter pridie contionatum de Caesare requirebat, occidit caputque eius praefixum hastae circumtulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 85장 1:1)
hortantibus itaque nonnullis percussores ei subornauit, ac fraude deprehensa periculum in uicem metuens ueteranos simul in suum ac rei p. auxilium quanta potuit largitione contraxit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 3:1)
nec ideo libertas aut contumacia fraudi cuiquam fuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 54장 1:6)
Diomeden dispensatorem, a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per metum obiectus est, maluit timiditatis arguere quam noxae remque non minimi periculi, quia tamen fraus aberat, in iocum uertit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 67장 1:3)
nam quod saepe non litteras modo sed syllabas aut permutat aut praeterit, communis hominum error est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 88장 1:2)
eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam patronus senatus dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa uarie molientem diuersa factio per fraudem interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 2:4)
compositis seditionibus Clementem quoque fraude deceptum redegit in potestatem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 3:2)
eos easque omnes, ne quod refugium in tali fraude cuiquam esset, exilio adfecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 2:2)
atque ex eo patefacta interiore animi sui nota omnium criminationibus obnoxios reddidit uariaque fraude inductos, ut et concitarentur ad conuicia et concitati proderentur, accusauit per litteras amarissime congestis etiam probris et iudicatos hostis fame necauit, Neronem in insula Pontia, Drusum in ima parte Palatii.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 2:1)
quem ad summam potentiam non tam beniuolentia prouexerat, quam ut esset cuius ministerio ac fraudibus liberos Germanici circumueniret, nepotemque suum ex Druso filio naturalem ad successionem imperii confirmaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 55장 1:3)
obiit autem, ut opinio fuit, fraude Tiberi, ministerio et opera Cn.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 2장 1:1)
quo facilius eas in causa Aemili Lepidi condemnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus se conscias ei nec solum chirographa omnium requisita fraude ac stupro diuulgauit, sed et tres gladios in necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogio consecrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION