라틴어 문장 검색

ut re ita gesta ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipioni stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis coeptisque hostis et ipse conatus caperet, et Hannibalem incertum utrum coeptum in Italiam intenderet iter an cum eo qui primus se optulisset Romanus exercitus manus consereret, avertit a praesenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali adventus, qui se duces itinerum socios periculi fore adfirmantes integro bello nusquam ante libatis viribus Italiam adgrediendam censent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 292:1)
ex nihilo nam cuncta retro, factumque quod usquam est, at non ex nihilo Deus et Sapientia vera Spiritus et Sanctus, res semper viva nec umquam coepta, sed aerios etiam molita ministros, horum de numero quidam pulcherrimus ore, maiestate ferox, nimiis dum viribus auctus inflatur, dum grande tumens sese altius effert ostentatque suos licito iactantius ignes, persuasit propriis genitum se viribus ex se materiam sumpsisse sibi, qua primitus esse inciperet, nascique suum sine principe coeptum, hinc schola subtacitam meditatur gignere sectam, quae docet e tenebris subitum micuisse tyrannum, qui velut aeterna latitans sub nocte retrorsum vixerit et tecto semper regnaverit aevo.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 152)
Nam si isto modo coepta fieri observatio est, ut animadverteretur quo habitu quaque forma quaque positura stellarum aliquis nasceretur, tum deinceps ab ineunte vita fortuna eius et mores et ingenium et circumstantia rerum negotiorumque et ad finis etiam vitae spectaretur eaque omnia, ut usu venerant, litteris mandarentur ac postea longis temporibus, cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu forent, eadem ceteris quoque eventura existimarentur, qui eodem illo tempore nati fuissent - si isto, inquit, modo observari coeptum et ex ea observatione conposita quaedam disciplina est, nullo id pacto potest procedere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION