라틴어 문장 검색

Contra autem omnia disputatur a nostris, quod hoc ipsum probabile elucere non posset, nisi ex utraque parte causarum esset facta contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:2)
Sed ut facillime, quales simus, tales esse videamur, etsi in eo ipso vis maxima est, ut simus ii, qui haberi velimus, tamen quaedam praecepta danda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 59:1)
quarum etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata persaepe est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:4)
Nam, etsi duce natura congregabantur hominess, tamen spe custodiae rerum suarum urbium praesidia quaerebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 97:6)
Nobis autem nostra Academia magnam licentiam dat, ut, quodcumque maxime probabile occurrat, id nostro iure liceat defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 24:3)
Omisit hic et pietatem et humanitatem, ut id, quod utile videbatur neque erat, assequi posset, et tamen muri causamopposuit, speciem honestatis nec probabilem nec sane idoneam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 51:2)
Societas est enim (quod etsi saepe dictum est, dicendum est tamen saepius), latissime quidem quae pateat, omnium inter omnes, interior eorum, qui eiusdem gentis sint, propior eorum, qui eiusdem civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 87:2)
satis id est magnum, quod potes praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis, melior et probabilior esse videatur, ut in contionibus et in sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat oratio, denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere videare dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 44:3)
Atque illud est probabilius, neque tamen verum, quod Socrates dicere solebat, omnis in eo, quod scirent, satis esse eloquentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 63:1)
Sin quae res inciderit, in qua de natura, de vitiis hominum, de cupiditatibus, de modo, de continentia, de dolore, de morte dicendum sit, forsitan, si ei sit visum, - etsi haec quidem nosse debet orator - , cum Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 67:1)
ut qui pila ludunt, non utuntur in ipsa lusione artificio proprio palaestrae, sed indicat ipse motus, didicerintne palaestram an nesciant, et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil utuntur, tamen, utrum sciant pingere an nesciant, non obscurum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 72:3)
saepe enim soleo audire Roscium, cum ita dicat, se adhuc reperire discipulum, quem quidem probaret, potuisse neminem, non quo non essent quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset viti, id ferre ipse non posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 129:2)
Quam ob rem in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est etiam subito saepe dicere, tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum paratius atque accuratius dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 150:2)
disputandumque de omni re in contrarias partis et, quicquid erit in quaque re, quod probabile videri possit, eliciendum [atque dicendum];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 158:2)
Aeli commentariis scriptum protulisse ac tamen concessisse Galbae disputationem sibi probabilem et prope veram videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 240:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION