라틴어 문장 검색

philosophi sumus exorti, et auctore quidem nostro Platone, quem non iniuria Dicaearchus accusat, qui amori auctoritatem tribueremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 71:7)
omnibus enim ex animi perturbationibus est profecto nulla vehementior, ut, si iam ipsa illa accusare nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis est turpitudo, - sed ut haec omittas, perturbatio ipsa mentis in amore foeda per se est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 75:3)
vituperare quisquam vitae parentem et hoc parricidio se inquinare audet et tam impie ingratus esse, ut eam accuset, quam vereri deberet, etiamsi minus percipere potuisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:3)
Nec accusat errorem vestrum nec punit, immo potius miratur, quis deus iuvenes tam urbanos in suam regionem detulerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 16:8)
hinc Numidae accusant, illinc nova vellera Seres, atque Arabum populus sua despoliaverat arva.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:8)
Nec minus illa fletu confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibus coepit accusare, donec intervenit sacerdos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:7)
At illa inertiam meam accusans improba tollit, dentibusque folliculos pariter spoliat atque in terram veluti muscarum imagines despuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:7)
Collocavit illa ignem cassis harundinibus collectum, ingestisque super pluribus lignis excusare coepit moram, quod amica se non dimisisset nisi tribus potionibus e lege siccatis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:17)
102 P.L.M. Accusare et amare tempore uno ipsi vix fuit Herculi ferendum.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 29:1)
Huic excusatum me velim nihilo minus:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.18)
Is cum refugiens impari collo iugum Aetatis excusaret vires languidas:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.5)
' quos ille sub Nerone accusaverat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 3:2)
Etenim, sicut fas est mihi, praesertim te exigente, excusare Baeticis contra unum hominem advocationem, ita nec fidei nostrae nec constantiae quam diligis convenit, adesse contra provinciam quam tot officiis, tot laboribus, tot etiam periculis meis aliquando devinxerim.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 2:1)
rogas ut dilationem petam, et pauculos dies, certe proximum, excusem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 1:3)
Quin etiam in hac novissima valetudine, veritus ne forte inter quinqueviros crearetur, qui minuendis publicis sumptibus iudicio senatus constituebantur, cum illi tot amici senes consularesque superessent, me huius aetatis per quem excusaretur elegit, his quidem verbis:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION