라틴어 문장 검색

ingentes animos a. i. p. v. Statius "maior in exiguo regnabat corpore virtus", Homerus μικρο`σ με`ν ἔην δέμασ, ἀλλα` μαχητήσ.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 831)
pulueris exigvi iactv quia cum pulverem viderint, spe- rant tempestatem futuram, quae eis plurimum nocet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 871)
hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 74:2)
Vnum excipio Catonem, in quo perfectissimo Stoico summam eloquentiam non desiderem, quam exiguam in Fannio, ne in Rutilio quidem magnam, in Tuberone nullam video fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 2:2)
Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 1:4)
optime vero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam intervenire sapienti maximasque ab eo et gravissimas res consilio ipsius et ratione administrari neque maiorem voluptatem ex infinito tempore aetatis percipi posse, quam ex hoc percipiatur, quod videamus esse finitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 82:1)
ita fit beatae vitae domina fortuna, quam Epicurus ait exiguam intervenire sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 115:10)
ita enim parvae et exiguae sunt istae accessiones bonorum, ut, quem ad modum stellae in radiis solis, sic istae in virtutum splendore ne cernantur quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 95:3)
quae enim mala illi non audent appellare, aspera autem et incommoda et reicienda et aliena naturae esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et paene minima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 104:2)
verum haec est magno atque inlustri praedita signo, contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 110:10)
ab illa enim immensa societate humani generis in exiguum angustumque concluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:7)
Ait enim, qui ab hoste obsidentur, si emere aquae sextarium cogerentur mina, hoc primo incredibile nobis videri, omnesque mirari, sed cum attenderint, veniam necessitati dare, in his immanibus iacturis infinitisque sumptibus nihil nos magnopere mirari, cum praesertim neque necessitati subveniatur nec dignitas augeatur ipsaque illa delectatio multitudinis ad breve exiguumque tempus capiatur, eaque a levissimo quoque, in quo tamen ipso una cum satietate memoria quoque moriatur voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:7)
nam pro amplitudine honorum, quos cunctis suffragiis adepti sumus nostro quidem anno, quod contigit eorum nemini, quos modo nominavi, sane exiguus sumptus aedilitatis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:5)
Quibus de causis quis non iure miretur ex omni memoria aetatum, temporum, civitatum tam exiguum oratorum numerum inveniri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 16:1)
quoniam et dicerentur ab eis, qui omnia ea non plane tenerent, et audirentur ab eis, quibus non scientia esset tradenda, sed exigui temporis aut falsa aut certe obscura opinio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 92:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION