라틴어 문장 검색

nec quievere antequam expugnando aut in deditionem accipiendo singulas urbes Latium omne subegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 192:2)
oppida Latina omnia et Antium ex Volscis aut vi capta aut recepta in deditionem praesidiis tenentur vestris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 196:1)
Aurunci, T. Manlio consule in deditionem accepti, nihil deinde moverant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 218:1)
ad trecentos quinquaginta ex coniuratis vinctos Romam missos, eamque deditionem ab senatu non acceptam, quod egentium atque humilium poena defungi velle Fundanum populum censuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 282:1)
alii vi captam urbem Vitruviumque vivum in potestatem venisse, alii priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in deditionem consuli caduceum praeferentes permisisse auctores sunt Vitruviumque ab suis traditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 289:2)
postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 364:1)
ceterarum rerum inrita fuit deditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 565:3)
Latini in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha5)
neapolitani bello et obsidione victi in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha12)
' At foeda atque ignominiosa deditio est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 57:1)
dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam acceperunt, extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 95:2)
interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 111:1)
cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Maelio tribunis plebis, qui neque exsolvi religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, restituerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 117:1)
nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis adeo iuris fetialium expers est qui ignoret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 123:1)
omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 126:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION