라틴어 문장 검색

Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus inligetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus qui praecepta rusticis conscripserunt, neque immerito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 22:3)
Sed de his prius disseremus quae nostra causa seminantur, memores antiquissimi praecepti quo monemur ut locis frigidis novissime, tepidis celerius, calidis ocissime metamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 7장 2:2)
Nunc autem proinde ac si temperatae regioni praecepta dabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 7장 2:3)
quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus 1 et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:4)
Atque haec arator exsequi poterit, si non solum quae rettuli genera pabulorum providerit, verum etiam copiam faeni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 1:1)
Sed ne ponendi quidem rationem aut perspiciunt, aut perspectam exsequuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 5:3)
Quas quoniam docuimus rationis esse conserere, nunc institutionis earum praecepta dabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 15:2)
Cum de vineis conserendis librum a me scriptum, Publi Silvine, compluribus agricolationis studiosis relegisses,1 quosdam repertos esse ais, 2 qui cetera quidem nostra praecepta laudassent, unum tamen atque alterum reprehendissent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 1:1)
Ablaqueationem deinde sequitur talis putatio, ut ex praecepto veterum auctorum vitis ad unam virgulam revocetur, duabus gemmis iuxta terram relictis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 9장 1:1)
Super cetera illud etiam censemus, ut duris tenuissimisque et acutissimis ferramentis totum istud opus exsequamur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 21:3)
Redeo nunc ad eam partem disputationis, qua sum professus vitium inserendarum tuenda-rumque insitionum praecepta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 1:1)
sed cum sim professus 1 rusticae rei praecepta, nisi fallor, asseveraveram, quae vastitas 2 eius scientiae contineret, non cuncta me dicturum, sed plurima.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 1:3)
Verum quoniam familiariter a nobis tu quoque, Silvine, praecepta mensurarum desideras, obsequar voluntati tuae, cum eo, ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum, desque veniam, si quid in eo fuerit erratum, cuius scientiam mihi non vindice Sed ut ad rem redeam, modus omnis areae pedali mensura comprehenditur, qui digitorum est XVI.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 4:1)
Nunc per partes culturam eius exsequar.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 7:5)
Superest ratio pomiferarum arborum, cui rei deinceps praecepta dabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 17:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION