라틴어 문장 검색

mox intellecto magis ac magis aeger anhelat volnere, nec parcit cedenti atque increpat hostis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권291)
gaudent lamenta novaeque exsultant lacrimae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권385)
Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 2:4)
Sed in eiusmodi enim, si utique, inrisui iudicandum est, non gladiis et ignibus et crucibus et bestiis, de qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat et insultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 4:1)
Ubi gaudeam, ubi exultem, tot spectans reges, qui in caelum recepti nuntiabantur, cum Iove ipso et ipsis suis testibus in imis tenebris congemescentes?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:9)
Ut talia spectes, ut talibus exultes, quis tibi praetor aut consul aut quaestor aut sacerdos de sua liberalitate praestabit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:9)
Exultant parentes, miraculum populus contremescit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:5)
Exultat turba miraculo, et uictam se diuinis uirtutibus gratulatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX. 1:2)
quibus increpatis moueri se fidei praesumtione non passus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.6)
Magno ergo largitatis dominicae beneficio mens nostra gaudio exultauit, quod scintillam orthodoxae religionis in uestri dignatus est confessione succendere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:2)
Quis non exultet et gaudeat in his piis operibus?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.13)
Sicque abiecta prisca superstitione, exsufflata idolatria, cor omnium et caro omnium exultauerunt in Deum uiuum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:13)
Et noua dulcisono modularis carmina plectro, Sponsa hymno exultas et noua dulcisono.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:28)
Ut autem sonitus idem clarior redditus ad me usque peruenit, considero turbam malignorum spirituum, quae quinque animas hominum merentes heiulantesque, ipsa multum exultans et cachinnans, medias illas trahebat in tenebras;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:2)
Sicque certus de illorum correctione reuerentissimus pater exsultauit, ut uideret diem Domini;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION