라틴어 문장 검색

non enim in acie per timorem arma tradidimus, sed cum prope ad noctem superstantes cumulis caesorum corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 700:1)
Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum adventum iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 177:1)
quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugavitque in castra, ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 506:1)
dein libero spatio inter se ludificantes sine vulnere pugnam extrahebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 635:2)
eam aetatem, id ingenium tutores atque amici ad praecipitandum in omnia vitia acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 47:1)
plurimi in fossam praecipitavere, occisique sunt plures in fuga quam in pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 154:1)
Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine veri captus cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus duce hospite in insidias praecipitat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 251:1)
nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque tenentium muros partemque urbis, omnia teneri custodes rati alii per murum fugere, alii de muro praecipitarique turba paventium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 362:1)
illa restabat cura, ne fuso eo perculsi alter Hasdrubal et Mago in avios saltus montesque recipientes sese bellum extraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 473:3)
et primoribus, qui iam diu publicis consiliis aberant, propalam minabantur, nisi venirent in senatum, circa domos eorum ituros se et in publicum omnis vi extracturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 175:3)
quibus cum extrahi aestatem posse consules crederent, nihilo minus oppugnari Locros posse rati, L. Cincio ut ex Sicilia Locros cum classe traiceret scribunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 392:2)
cum in ea valle consules essent ut neque evadere possent in iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumventi haberent, extrahi tamen diutius certamen potuisset, ni coepta ab Etruscis fuga pavorem ceteris iniecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 409:1)
adhuc adversa secundis rem ad id tempus extractam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 594:1)
etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti, ut in periculo essent ne suspensi in murum extraherentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 35:1)
et ad id sedulo diem extraxerat Scipio ut sera pugna esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 224:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION