라틴어 문장 검색

aeque autem et ab esuriente et a sitiente et ab omni homine quem aliqua res urit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:2)
Non male dixit regi, nullum emisit ne calamitosi quidem verbum, cum aeque cor suum quam fili trans- fixum videret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 92:1)
Nam Lysimachum aeque familiarem sibi leoni obiecit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 106:1)
Nihil tamen aeque oblectaverit animum, quam amicitia fidelis et dulcis.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:1)
Relictis iis, quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt, prope posita speique nostrae adludentia sequamur, sed sciamus omnia aeque levia esse, extrinsecus diversas facies habentia, introrsus pariter vana.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:2)
Nihil tamen aeque nos ab his animi fluctibus vindicaverit, quam semper aliquem incrementis terminum figere, nec fortunae arbitrium desinendi dare, sed ipsos multo quidem citra exempla hortentur consistere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:4)
Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere, quod dest aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis, - morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 79:3)
Ego divitias et praesentis et absentis aeque contemnam, nec si aliubi iacebunt, tristior, nec si circa me fulgebunt, animosior.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 101:3)
Non aeque manifestum est per devexum ire liberalitatem, temperantiam, mansuetudinem ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 135:1)
Amo aeque paupertatem ac patrem;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.11)
quod accidere plerisque aeque mihi mirum quam certum est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 1:2)
Miraris eundem non aeque bene declamare quam causas agere aut eundem non tam bene suasorias quam iudiciales controuersias dicere?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 11:1)
Aeque dignus est poena qui ipse uim adhibet et qui ab alio admota ad lucrum suum utitur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.16)
deinde aeque periculosum esse fugere et pugnare;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 11:2)
A. 4.379 Auditor FVSCI quidam cuius pudori parco, cum hanc suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putabat aeque belle poni eundem uersum et dixit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION