라틴어 문장 검색

quotiens superaverat et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem tumor et nimia aestimatio sui sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:3)
violatae legationes rupto iure gentium rabiesque infanda civitatem tulit, nec datum tempus, quo resideret tumor publicus, sed deductae protinus classes et oneratae tumultuario milite ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 12:1)
utrumne extrinsecus illi circumfusus sit an toti inditus ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 22:7)
Isti quos pro felicibus aspicis, si non qua occurrunt sed qua latent videris, miseri sunt, sordidi, turpes, ad similitudinem parietum suorum extrinsecus culti;
(세네카, De Providentia, book 1 69:1)
non fulgetis extrinsecus, bona vestra introrsus obversa sunt.
(세네카, De Providentia, book 1 70:3)
Relictis iis, quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt, prope posita speique nostrae adludentia sequamur, sed sciamus omnia aeque levia esse, extrinsecus diversas facies habentia, introrsus pariter vana.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:2)
- in primis insolentiam et nimiam aestimationem sui tumoremque elatum super ceteros et amorem rerum suarum caecum et improvidum, delicias fluentis et ex minimis ac puerilibus causis exsultationem, iam dicacitatem ac superbiam contumeliis gaudentem, desidiam dissolutionemque segnis animi, indormientis sibi.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 50:2)
Quid extrinsecus opus est ei, qui omnia sua in se collegit ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 84:4)
Quin potius mala vestra circumspicitis, quae vos ab omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in visceribus ipsis ardentia ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 152:1)
nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus, quas vere primo lucidus perdit Mimans, utque evolutos frangit Ionio salo opposita fluctus Leucas et lassus tumor in litore ipso spumat, aut caelestibus aspersa tepidis tura laxantur focis, sic languet omne vellus et perdit comas.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:12)
Forata ferro gesseras vestigia, tumore nactus nomen ac vitio pedum.
(세네카, 오이디푸스 10:38)
Ferrum per ambos tenue transactum pedes ligabat artus, vulneri innatus tumor puerile foeda corpus urebat lue.
(세네카, 오이디푸스 11:23)
Nec me fugit, quam durus et veri insolens ad recta flecti regius nolit tumor, quemcumque dederit exitum casus feram:
(세네카, 파이드라 2:27)
animi tumores teque pietati refer.
(세네카, Phoenissae 595:1)
ventosi tumor Hadriae,
(세네카, Thyestes 371:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION