라틴어 문장 검색

satius est hic cruditate quam istic fame.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 18 4:2)
integram famem ad ovum adfero, itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 1:7)
Nisi quid navibus Laudicenorum supportarit, cito fame pereat necesse est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 5:6)
etiam illud verendum est ne brevi tempore fames in urbe sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 14 1:8)
ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso, quis esset qui plebem fame necaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:11)
etenim si orationes, quas nos multitudinis iudicio probari volebamus (popularis est enim illa facultas, et effectus eloquentiae est audientium adprobatio) - sed si reperiebantur non nulli, qui nihil laudarent nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eundem bene dicendi finem proponerent, et cum obruerentur copia sententiarum atque verborum, ieiunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam dicerent, unde erat exortum genus Atticorum is ipsis, qui id sequi se profitebantur, ignotum, qui iam conticuerunt paene ab ipso foro inrisi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 3:3)
bestiae non frigus, non famem, non montivagos atque silvestris cursus lustrationesque patiuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 79:3)
Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum fames, lacte caseo carne vescor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:4)
Socraten ferunt, cum usque ad vesperum contentius ambularet quaesitumque esset ex eo, quare id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, obsonare ambulando famem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:7)
labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 98:9)
Quid ego, homo stultissime, facere debui, cum fame morerer?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:2)
si non didicisset, hodie famem a labris non abigeret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:27)
Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset, ut vel fame perire mallemus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:17)
Divitis haec magni facies erit, omnia cernens qui timet et sicco concoquit ore famem . . . Non multum oportet consilio credere, quia suam habet fortuna rationem . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:8)
fames premit advena classes, tigris et aurata gradiens vectatur in aula, ut bibat humanum populo plaudente cruorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION