라틴어 문장 검색

Quod mihi nuper in Tusculano in- cohavisti de oratoribus, quando esse coepissent, qui etiam et quales fuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 3:4)
Hunc qui audierant prudentes homines, in qui - bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eundem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:2)
vester etiam D. Brutus M. filius, ut ex familiari eius L. Accio poeta sum audire solitus, et dicere non inculte solebat et erat cum litteris Latinis tum etiam Graecis ut temporibus illis eruditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 1:1)
quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillime ex eo libro quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophontio genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familiarem suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장3)
Ita prorsus, inquit, et antea putabam - audivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset, vellem cognoscere - et nunc meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudicio tuo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:2)
Q. D. Valerii Sorani, vicini et familiares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti et Graecis litteris et Latinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 1:2)
ego memini T. Tincam Placentinum hominem facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:1)
Quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 3:4)
Vidi enim Mytilenis nuper virum atque, ut dixi, vidi plane virum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 3:3)
sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장8)
Appius Claudius socer tuus, conlega et familiaris meus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 1:2)
itaque ne hos quidem equites Romanos, amicos nostros, qui nuper mortui sunt, omittam P. Cominium Spoletinum, quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et acre et expeditum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 2:1)
eram cum Stoico Diodoto, qui cum habitavisset apud me mecumque vixisset, nuper est domi meae mortuus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:1)
quid illa vetus Academia atque eius heres Aristus hospes et familiaris meus, si qui- dem similes maioris partis oratorum futuri sumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 2:5)
nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION